Codex Iustinianus 6.61.7
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.6.61.7pr. Cum multa privilegia imperialibus donationibus iam præstita sunt, dignum incrementum et his offerre nostra dignata est clementia.
C.6.61.7.1 Si quis igitur a serenissimo principe vel a piissima Augusta sive masculus sive femina donationem sit consecutus vel consecuta sive mobilium sive immobilium seu se moventium rerum, in filiis familias tamen constitutus vel constituta, habeat huiusmodi res omni adquisitione absolutas et nemini eas adquirat neque earum usum fructum pater vel avus vel proavus sibi vindicet, sed ad similitudinem castrensis peculii omnem facultatem in eas filii vel filiæ familias habeant․
C.6.61.7.2 Ut enim imperialis fortuna omnes supereminet alias, ita oportet et principales liberalitates culmen habere præcipuum.
subscriptio D․ proposit․ XII k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc․ conss․ [a.530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
