Codex Iustinianus 6.61.3
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentiniaus AA․ Florentio pp.
C.6.61.3pr. Quod scitis prioribus continetur nec a filia quæ in potestate est donationem ante nuptias patri nec a filio dotem adquiri, eo addito confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus moriantur, ad liberos eorum eædem res iure hereditatis, non ad patres iure peculii transmittantur nec per nepotes avo videlicet adquirendæ.
C.6.61.3.1 Sin autem idem nepos superstitibus tam patre quam avo paterno diem suum sine liberis obierit, eorum dominium, quæ ad ipsum ex matre vel ab eius linea pervenerunt, non ad avum, sed ad patrem eius perveniat: usu fructu videlicet et in huiusmodi casibus avo, dum supererit, servando.
subscriptio D․ VII id․ Sept․ Constantinopoli Theodosio A․ XVII et Festo conss.[a․ 439]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
