Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.61.2

DE BONIS, QUÆ LIBERIS IN POTESTATE CONSTITUTIS EX MATRIMONIO VEL ALITER ADQUIRUNTUR, ET EORUM ADMINISTRATIONE

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentiniaus AA․ Hierio pp.

C.6.61.2 Constitutionis novæ capitulum clariore interpretatione sancimus, ut, quæ per filios nepotes pronepotes itemque filias neptes proneptes, quamvis in potestate sint, minime adquiri decrevimus a marito vel uxore quocumque titulo collata sive ultima voluntate transmissa, nullus ad id quoque pertinere existimet, quod ab ipso parente datum vel ante nuptias donationis causa pro una ex memoratis personis præstitum fuerat, ut minime ad eum, si casus tulerit, revertatur (prospiciendum est enim, ne hac iniecta formidine parentum circa liberos munificentia retardetur): sed ut his potestatis iure ad parentes reversis cetera, quæ ex substantia speciali coniugis ad superstitem devenerunt, quamvis idem in sacris sit, fructu tamen solo atque usu parentibus deputato, dominium ei qui a coniuge vel quæ meruit reservetur, parente pro emancipationis etiam beneficio, si voluerit, sicut in maternis rebus vel quæ per eanden lineam veniunt, præmium habituro.

subscriptio D․ X k․ Mart․ Felice et Tauro conss.[a․ 428]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑