Codex Iustinianus 6.60.3
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ ad senatum urbis Romæ
C.6.60.3pr. Si viva matre emancipati sunt filii et postea mater decesserit, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usum fructum, viriles ei inter filios, sive unus seu plures sunt, usus fructus tribuimus portiones.
C.6.60.3.1 Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctæ beneficio, quod casui utrique præscripsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usum fructum ex legum auctoritate retinebit et præmium delatæ, cum volet, emancipationis accipiet, in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usum fructum virilis inter eos portionis secundum præscripta percipiet.
C.6.60.3.2 In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non extantibus filiis, cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est.
C.6.60.3.2A Nam licet hoc novum præsens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur.
C.6.60.3.2B Habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usum fructum bonorum omnium, quæ ex defunctæ aviæ successione delata sunt.
C.6.60.3.2C Cum vero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, præmium manumissionis accipiat, vel si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum legitimum præmium, ex parte vero in potestate manentium retineat usum fructum.
C.6.60.3.3 Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso avia vivente sacris dimissi, idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usum fructum․ si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviæ successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctæ, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usu fructu consequendo et in emancipationis præmio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi usus fructus virilis inter eos portionis habeatur.
C.6.60.3.4 Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quæ de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes.
subscriptio D․ VIII id․ Nov․ Ravennæ Theodosio XII et Valentiniano II AA․ conss.[a․ 426]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
