Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.59.11

COMMUNIA DE SUCCESSIONIBUS

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.6.59.11pr. Sancimus, quemadmodum de his rebus, quæ liberis in sacris constitutis ex occasione maritali adquisitæ sunt, certus ordo destinatus est, ut, si quis ex his ab hac luce fuerit subtractus, pars eius, quam lucratus est, ad eius liberos vel nepotes vel pronepotes concedat, quibus non extantibus ad fratres suos ex eodem matrimonio progenitos vel, si etiam non supersint, ad fratres ex aliis nuptiis procreatos, cumque nemo eorum fuerit relictus, tunc ad patrem perveniat: ita et de his, quæ materna linea per quascumque occasiones vel inter vivos vel per ultimas dispositiones vel ab intestato descendunt, similis ordo servetur, primo in filii vel filiæ successione posteritate eius vocanda eaque non inventa fraterno consortio eiusdem vel alieni matrimonii secundum prædictum ordinem arcessito, tunc ad ultimum locum pater a legibus conclametur et sui filii non gratam hereditatem relictam, sed triste lucrum sibi lugeat adquisitum.

C.6.59.11.1 In omnibus videlicet casibus, in superstite subole liberorum et fratribus adhuc viventibus, qui ad hereditatem defuncti patrem antecedunt, usu fructu rerum, quarum dominium ad eos pervenit, apud parentes remansuro.

subscriptio D․ XV k․ Oct․ Chalcedone Decio vc․ cons.[a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑