Codex Iustinianus 6.58.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.58.15pr. Meminimus antea divinam promulgasse constitutionem, per quam ad vestigia legis duodecim tabularum totam progeniem ex legitima subole descendentem sive masculinam sive femininam legitimo iure hereditatem adipisci sanximus, ut, quemadmodum ipsis a legitimis succeditur, ita et ipsæ legitimarum personarum amplectantur successionem.
C.6.58.15.1 In qua constitutione unum gradum ex cognatis in ius legitimum reduximus, id est germanæ filios et filias et sororis uterinæ filios ac filias: quam constitutionem in suo robore permanere censemus, cum et in nostris institutionibus tenor eius a nobis relatus est.
C.6.58.15.1A Sed subtiliore tractatu habito necessarium duximus, et si quid ex prætoria iurisdictione frugi inventum est, et hoc cum perfectissima definitione posito nostras leges ampliari․
C.6.58.15.1B Cum igitur prætor filium emancipatum, licet subtili iure capite fuerat deminutus, attamen in patris successione sine ulla deminutione vocare manifestissimus est, non eodem autem iure ad fratrum suorum successionem ab eo vocabatur, sed nec filii eius iure legitimo suis patruis succedebant, necessarium duximus hoc primum corrigere et legem Anastasianam iusto incremento perfectam ostendere, ut emancipatus filius et filia non solum in paternis bonis ad suorum similitudinem succedant, sed etiam in fratrum vel sororum suarum successione, sive omnes emancipati sint sive permixti sui cum emancipatis, æquo iure invicem sibi succedant et non secundum legem Anastasianam parte aliqua deminuta․ et hæc quidem de filiis emancipatis sancire bellissimum nobis visum est․
C.6.58.15.2 Sed nec fratrem vel sororem uterinos concedimus in cognationis loco relinqui․ cum enim tam proximo gradu sunt, merito eos sine ulla differentia, tamquam si consanguinei fuerant, cum legitimis fratribus et sororibus vocandos esse sancimus, ut secundo gradu constituti et legitima successione digni reperti aliis omnibus, qui sunt ulterioris gradus, licet legitimi sint, præcellant․ et hæc quidem de secundi gradus successione satis abundeque nobis cum summa utilitate disposita sunt.
C.6.58.15.3 Cum autem tertio gradui ex transversa linea fuerit locus, ubi patruis et filiis fratrum et sororum locum antiquitas dedicavit, una cum illis tam emancipati fratris quam emancipatæ sororis filium tantummodo et filiam, sive emancipatos sive suos patribus constitutos, et neminem alium ulterius, nec non fratris uterini et sororis germanæ vel uterinæ filium et filiam tantummodo ex legitima linea invicem vocari censemus, sicut iam sanximus, ut omnes, qui vel ab antiquo iure vel a nostra liberalitate in legitimorum quidem positi sunt prærogativa, eodem autem tertio gradu sunt, simili iure vocentur․
C.6.58.15.3A Successionis videlicet iure et in hac parte servando, ut, si qui ex secundo gradu vocati renuntiaverint hereditati et noluerint eam adire nullusque alius sit in secundo gradu, qui succedere et potest et vult, tunc hi, quos præsenti lege enumeravimus ex tertio gradu, in locum recusantium succedant.
C.6.58.15.3B Illo etiam observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad præsens tempus observatum procedentibus et nullo ex cognatis supra memoratos gradus ad iuris agnaticii formam redigendo, sed suum ordinem suamque proximitatem tenente incorruptam.
C.6.58.15.4 Quas autem personas ex iure cognationis in legitimas successiones transveximus, eas et tutelæ gravamini vicissim supponimus, scilicet si et masculi sint et perfectæ ætatis secundum nostræ constitutionis tenorem, ut non solum lucrum sentiant, sed etiam gravamini subiugentur.
C.6.58.15.5 Si qui autem casus iam evenerunt et per iudicialem sententiam vel amicalem transactionem sopiti sunt, nullam sentiant ex hac lege retractationem.
subscriptio D․ id․ Oct․ Constantinopoli dn․ Iustiniano A․ pp․ IIII et Paulino vc․ conss.[a․ 534]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
