Codex Iustinianus 6.58.14
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.58.14pr. Lege duodecim tabularum bene Romano generi prospectum est, quæ unam consonantiam tam in maribus quam in feminis legitimis et in eorum successionibus nec non libertis observandam esse existimavit, nullo discrimine in successionibus habito, cum natura utrumque corpus edidit, ut maneat suis vicibus immortale et alterum alterius auxilio egeat, ut uno semoto et alterum corrumpatur.
C.6.58.14.1 Sed posteritas, dum nimia utitur subtilitate, non piam induxit differentiam, sicut Iulius Paulus in ipso principio libri singularis, quem ad senatus consultum Tertullianum fecit, apertissime docuit.
C.6.58.14.2 Qui enim ferendum est ab intestato successionibus suas quidem filias ad similitudinem masculæ subolis in parentis vocari successionem et iterum germanas iure consanguinitatis eandem sibi vindicare prærogativam, deinceps autem legitimas feminarum personas, si iura consanguinitatis non possident, a successione legitima repelli, cum maribus eadem successio pateat?
C.6.58.14.3 Quare enim patris soror non ad successionem filii fratris sui una cum masculis vocatur, sed aliud ius in amita, aliud in patruis observatur? vel qua ratione fratris filius ad successionem patrui vocatur, germana autem eius ab eadem successione recluditur? D
C.6.58.14.4 Huiusmodi itaque legis antiquæ reverentiam et nos anteponi novitati legis censemus et sancimus omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sint, simili modo ad iura successionis legitimæ ad successionem intestatorum vocari secundum gradus sui prærogativam non ideo excludendas, quia consanguinitatis iura secundum germanæ observationem non habent․
C.6.58.14.5 Cum enim unius sanguinis iura remanent per virilem sexum incorrupta, quare naturæ offendimus et legitimo iuri derogamus? cum et aliam maximam iniuriam res in se continet plerisque quasi vulnus intestinum incognitum․ cum enim ad earum mulierum successionem masculi iure agnationis vocantur, quis patiatur earum quidem hereditatem ad eos legitimo iure deferri, ipsas vero neque invicem sibi neque masculis posse eodem iure succedere, sed propter hoc solum puniri, quod feminæ natæ sunt, et paterno vitio (si hoc vitium est) prolem innocentem gravari?
C.6.58.14.6 In his igitur casibus legem duodecim tabularum sequentes et novum ius novissimo iure corrigentes etiam unum gradum pietatis intuitu transferri ab iure cognationis in legitimam volumus successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanæ consanguineæ vel sororis uterinæ filius et filia soli et non deinceps personæ una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suæ suboli, simili modo ab utroque latere succedatur, tamquam si omnes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt․ his etenim personis præcedentibus et hereditatem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti.
C.6.58.14.7 Illo procul dubio observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur et is gradus in ordinem legitimum transferatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad præsens tempus observatum in suo statu manentibus.
C.6.58.14.8 Si qui autem casus iam evenerunt, secundum quod pristina iura volebant, eorum fiat distributio.
subscriptio D․ V k․ Dec․ post consulatum Lampadii et Orestis vv. cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
