Codex Iustinianus 6.58.12
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.58.12pr. Si maior quinquagenaria partum ediderit, si debet huiusmodi suboles suo patri sua constitui et hereditatem eius nancisci, a Cæsariana advocatione interrogati sumus․
C.6.58.12.1 Et sancimus, licet mirabilis huiusmodi partus invenitur et raro contingit, nihil tamen eorum, quæ probabiliter a natura noscuntur esse producta, respui, sed omne ius, quod ex quacumque lege liberis præstitum est, hoc merum atque immutilatum huiusmodi filiis vel filiabus servari in omnibus successionibus sive ex testamento sive ab intestato.
C.6.58.12.2 Et summatim non absimiles aliis fiant, quos similes natura effecit, maxime cum et anteriore nostra lege huiusmodi nuptias permisimus, impares eas videri minime concedentes.
subscriptio D․ IIX k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ anno secundo[a․ 532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
