Codex Iustinianus 6.58.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Cassio et Hermoniæ
C.6.58.1 In successione titulo consanguinitatis vel in bonorum possessione, quæ proximitatis nomine competit, tam fratres quam sorores pari iure esse, licet non eadem matre susceptæ sunt, ius certum est․ nec huic derogatur, quod amitas vestras ab avo vestro dotatas fuisse proponitis․
subscriptio PP․ non․ Mai․ Maximo II et Æliano conss․ [a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
