Codex Iustinianus 6.56.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.6.56.7pr. Si quis vel si qua matre superstite et fratre vel legitimo vel sola cognationis iura habente intestatus vel intestata decesserit, non excludi a filii successione matrem, sed una cum fratre mortui vel mortuæ, si superstes vel filius vel privignus ipsius sit, ad eam pervenire ad similitudinem sororum mortui vel mortuæ: ita tamen, ut, si quidem solæ sorores agnatæ vel cognatæ et mater defuncti vel defunctæ supersint, pro veterum legum tenore dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant: sin vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus intestatus quis vel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas nec liceat matri occasione sororum mortui vel mortuæ ampliorem partem sibi vindicare, quam rata portio capitum exigit: patruo scilicet mortui vel mortuæ eius filio vel nepote nullum ius ad eius hereditatem matre herede existente habentibus nec ex veteribus legibus vel ex constitutionibus partem matris minui․
C.6.56.7.1 Sin autem defuncta persona non solum matrem et fratres et sorores superstites habeat, sed etiam patrem, si quidem sui iuris decessit, quia patris persona interveniens matris iura superare videtur, omnibus pio animo providentes sancimus fratres quidem et sorores mortuæ personæ ad successionem proprietatis solos pro virili parte vocari, patri autem et matri usus fructus totius successionis bessem competere æqua lance inter patrem et matrem dividendum, reliqua parte usus fructus apud fratres et sorores remanente.
C.6.56.7.2 Sin vero defuncta persona in sacris patris constituta decesserit, pater quidem usum fructum, quem et vivente filio habebat, detineat donec vivat incorruptum, mater autem, quia hunc usum fructum habere vivente patre non potest totum apud patrem constitutum, una cum fratribus defunctæ personæ ad proprietatem vocetur, scilicet cum sororibus sola in dimidiam, cum fratribus vel promiscui generis secundum supra scriptam distributionem in virilem portionem.
C.6.56.7.3 Omnibus videlicet, quæ de mulieribus ad secundas nuptias migrantibus sancita sunt, in suo statu durantibus.
subscriptio D․ k․ Iun․ Constantinopoli dn․ Iustiniano A․ pp․ II cons.[a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
