Codex Iustinianus 6.50.8
inscriptio Imp․ Alexander A․ Aurelio
C.6.50.8pr. Irritum quidem propterea testamentum fratris tui esse non potest, quod ex causa fideicommissi obligatus fuit, ut, si sine liberis prior decederet, paternam tibi hereditatem redderet.
C.6.50.8.1 Sed licet te heredem scripserit, in ponenda tamen legatorum ratione, quibus te oneratum esse suggeris, fideicommissum debitum æris alieni loco deduci oportet insuperque in residuo legis Falcidiæ beneficium vindicabis․
subscriptio PP․ id․ Sept․ Maximo II et Paterno conss․ [a. 233]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
