Codex Iustinianus 6.50.6
inscriptio Imp․ Alexander A․ Secundinæ
C.6.50.6pr. In ponenda ratione legis Falcidiæ omne æs alienum deducitur, etiam quod ipsi heredi mortis tempore debitum fuerit, quamvis aditione hereditatis confusæ sint actiones.
C.6.50.6.1 Omnia autem legata, quamvis in operibus publicis conficiendis statuisque ponendis data sint, ad contributionem dodrantis pro rata suæ cuiusque quantitatis revocantur.
C.6.50.6.2 Nec si quid ultro solidum heres præstiterit aut perfecerit, legitimæ computationi præiudicatur.
subscriptio S․ V k․ Ian․ Maximo II et Æliano conss.[a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
