Codex Iustinianus 6.47.2
inscriptio Imp․ Antoninus A․ libertis Cassiani
C.6.47.2pr. Adversus eos, qui sub obtentu legis Falcidiæ legata morantur, notissimum est iuris auxilium.
C.6.47.2.1 Si igitur proposita stipulatione cavere cum satisdatione potestis vos restituturos, quanto amplius quam per eam legem licet acceperitis, iudex qui fideicommissis ius dicit solida vobis legata præstari iubebit.
C.6.47.2.2 Quod si satisdationem implere non poteritis, arbitro dato diem vobis præfiniet, intra quem altera parte cessante partibus suis fungetur. et si constiterit legi Falcidiæ locum non esse, et usuras et fructus post litem contestatam percipietis.
subscriptio PP․ XVI k․ Iun․ duobus Aspris conss.[a․ 212]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
