Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.46.2

DE CONDICIONIBUS INSERTIS TAM LEGATIS QUAM FIDEICOMMISSIS ET LIBERTATIBUS

inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Gallicano

C.6.46.2pr. Cum patrem familias fideicommissi nomine, quod in diem certam reliquit, ita cavere præcepisse proponas, si a marito non divertisset, iurisdictionis originem perinde servari æquum est, ac si nihil super ea re scriptum fuisset.

C.6.46.2.1 Nec exemplum legati vel hereditatis, in quibus condicio divortii nonnumquam remitti solet, huic rei comparandum est, cum absurdum sit ideo perpetui edicti neglegi formam, quia patris sui voluntati non obtemperatur.

subscriptio PP․ Antiochiæ XI k․ Aug․ Antonino A․ II et Geta II conss.[a․ 205]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑