Codex Iustinianus 6.43.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.6.43.2pr. Omne verbum significans testatoris legitimum sensum legare vel fideicommittere volentis utile atque validum est, sive directis verbis, quale est 'iubeo' forte, sive precariis utetur testator, quale est 'rogo' 'volo' 'mando' 'fideicommitto', sive iuramentum posuerit, cum et hoc nobis audientibus ventilatum est, testatore quidem dicente ᾽ε᾽νορκω῀᾽, partibus autem huiusmodi verbum huc atque illuc lacerantibus.
C.6.43.2.1 Sit igitur secundum quod diximus ex omni parte verborum non inefficax voluntas secundum verba legantis vel fideicommittentis et omnia, quæ naturaliter insunt legatis, ea et fideicommissis inhærere intellegantur et e contrario, quidquid fideicommittitur, hoc intellegatur esse legatum, et si quid tale est, quod non habet natura legatorum, hoc ei ex fideicommissis accommodetur, et sit omnibus perfectus eventus, ex omnibus nascantur in rem actiones, ex omnibus hypothecariæ, ex omnibus personales․
C.6.43.2.2 Ubi autem aliquid contrarium in legatis et fideicommissis eveniat, hoc fideicommisso quasi humaniori adgregetur et secundum eius dirimatur naturam․
C.6.43.2.3 Et nemo moriens putet suam legitimam voluntatem reprobari, sed nostro semper utetur adiutorio, et quemadmodum viventibus providimus, ita et morientibus prospiciatur: et si specialiter legati tantummodo faciat testator mentionem, hoc et legatum et fideicommissum intellegatur, et si fidei heredis vel legatarii aliquid committatur, hoc et legatum esse videatur․ nos enim non verbis, sed ipsis rebus leges imponimus․
subscriptio D․ X k․ Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a.531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
