Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.43.1

COMMUNIA DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS ET DE IN REM MISSIONE TOLLENDA

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.6.43.1pr. Cum ii, qui legatis vel fideicommissis honorati sunt, personalem plerumque actionem habere noscuntur, quis vel vindicationis vel sinendi modo aliorumque generum legatorum subtilitatem prono animo admittet, quam posteritas optimis rationibus usa nec facile suscepit nec inextricabiles circuitus laudavit? quis in rem missionis scrupulosis utatur ambagibus?

C.6.43.1.1 Rectius igitur esse censemus in rem quidem missionem penitus aboleri, omnibus vero tam legatariis quam fideicommissariis unam naturam imponere et non solum personalem actionem præstare, sed etiam in rem, quatenus eis liceat easdem res, vel per quodcumque genus legati vel per fideicommissum fuerint derelictæ, vindicare in rem actione instituenda, et insuper utilem Servianam (id est hypothecariam) super his quæ fuerint derelicta in res mortui præstare.

C.6.43.1.2 Cum enim hoc iam iure nostro increbuit licere testatori hypothecam rerum suarum in testamento quibus voluerit dare, et iterum novellæ constitutiones in multis casibus et tacitas hypothecas induxerunt, non ab re est etiam nos in præsenti casu hypothecariam donare, quæ et nullo verbo præcedente possit ab ipsa lege induci․

C.6.43.1.3 Si enim testator ideo legata vel fidecommissa dereliquit, ut omnimodo personæ ab eo honoratæ ea percipiant, apparet ex eius voluntate etiam præfatas actiones contra res testatoris esse instituendas, ut omnibus modis voluntati eius satisfiat, et præcipue cum talia sint legata vel fidecommissa, quæ piis actibus sunt deputata.

C.6.43.1.4 Et hæc disponimus, non tantum si ab herede fuerit legatum derelictum vel fideicommissum, sed et si a legatario vel fideicommissario vel alia persona, quam gravare fideicommisso possumus, fideicommissum cuidam relinquatur․ cum enim non aliter valeat, nisi aliquid lucri offerat ei a quo derelictum est, nihil est grave etiam adversus eum non tantum personalem, sed etiam in rem et hypothecariam extendere actionem in rebus, quas a testatore consecutus est․

C.6.43.1.5 In omnibus autem huiusmodi casibus in tantum et hypothecaria unumquemque conveniri volumus, in quantum personalis actio adversus eum competit, et hypothecam esse non ipsius heredis vel alterius personæ quæ gravata est fideicommisso rerum, sed tantummodo earum, quæ a testatore ad eum pervenerint.

subscriptio D․ XV k․ Oct․ Chalcedone Decio vc․ cons.[a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑