Codex Iustinianus 6.42.31
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.42.31pr. Quidam filium suum a sacris paternis remisit et postea testamento condito eum præteriit nullo ei penitus relicto, aliis heredibus derelictis, ipsum autem, quem neque heredem neque exheredatum fecit, fideicommisso prægravavit․ quærebatur, si utile est huiusmodi fideicommissum.
C.6.42.31.1 Tota igitur antiqua dubietate super hoc explosa nobis in hoc casu placuit, ut emancipatus utpote iniuria a patre adflictus non compellatur fideicommissum a sua persona relictum præstare.
C.6.42.31.2 Quod etiam in aliis personis, quas exheredari necesse est, locum habere censemus.
subscriptio D․ prid․ k․ Mart․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
