Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.42.14

DE FIDEICOMMISSIS

inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ Falconi

C.6.42.14pr. Ea, quam frater tuus instituerat, sive quæsita sive non quæsita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum ætatis implesset, verbis precativis testamento facto nonnullos ei voluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti vel ab ipsius heredibus, qui bona intestati tenent.

C.6.42.14.1 Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quæ in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non valere, cum verbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam ab intestato successoribus postulanda.

C.6.42.14.2 Quod rescripsimus sequentes adseverationem tuam, quasi scripta heres non fuerit iure adoptata․ alioquin si in familia relicta heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur.

subscriptio PP․ XIIII k․ Sept․ Valeriano III et Gallieno II AA. conss.[a․ 255]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑