Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.40.ult

DE INDICTA VIDUITATE ET DE LEGE IULIA MISCELLA TOLLENDA

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.6.40.3pr. Legem Iuliam miscellam quemadmodum in feminis sustulimus, ita et in masculis esse sublatam pertinere quidem ad sensum nostræ legis, quam super hoc promulgavimus, non est incertum.

C.6.40.3.1 Ne tamen quædam ambiguitas simplices animos moveat, etiam expressim sancimus legem Iuliam miscellam et senatus consulta, quæ circa eam facta sunt, nec non Mucianam cautionem, quæ super talibus nuptiis introducta est, non solum in feminis, sed etiam in masculis cessare.

C.6.40.3.2 Sed quia apud Ulpianum in libris Sabinianis invenimus quædam verba, quæ effugiunt legis miscellæ observationem, ne quis et ea sublata esse putaverit, sancimus, cum huiusmodi verbis mulieribus aliquid relinquatur: 'si vidua erit' vel 'cum vidua erit' vel 'quotiens vidua erit', vel e contrario maribus: 'si 'amiserint uxores' vel 'quando ad cælibatum per'venerint', non vetari ea vindicare vel legitimo modo sumere, quæ eis derelicta sunt․ neque enim ut permaneant vel feminæ in viduitate vel masculi in cælibatu relictum esse videtur, ut locum vel ante nostram legem habeat lex Iulia miscella, quæ iam perempta est: sed cum primum hoc evenerit, ilico competat talibus personis eius quod relictum est persecutio, quia sub condicione relictum esse videtur, sive semel sive in annos singulos hæc liberalitas fuerit conscripta, quasi pro solacio suæ tristitiæ.

subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑