Codex Iustinianus 6.40.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.6.40.2pr. Ambiguitates legis Iuliæ miscellæ generali lege tollentes nullum concedimus fieri iuramentum secundum prædictam legem, sed penitus ea cum Muciana cautione super hac causa quiescente licere mulieribus, etiam maritorum suorum interminatione spreta, quæ viduitatem eis indicit, et non dato sacramento procreandæ subolis gratia, tamen ad secundas migrare nuptias, poena huiusmodi cessante, sive habeat liberos, sive non, et percipere ea, quæ maritus dereliquit (quorum omnium manifestissimum est dominium minime eas liberis existentibus habere usu fructu tantummodo apud eas manente et ad liberos prioris tori proprietate eorum deferenda secundum ea, quæ de secundis nuptiis lucrisque ex his mulieribus statuta sunt), ne ex necessitate legis et sacramento colorato periurium committatur.
C.6.40.2.1 Cum enim mulieres ad hoc natura progenuit, ut partus ederent, et maxima eis cupiditas in hoc constituta est, quare scientes prudentesque periurium committi patimur ?
C.6.40.2.2 Tale igitur iuramentum conquiescat et lex Iulia miscella cedat cum Muciana cautione super hoc introducta, a re publica separata․ augeri etenim magis nostram rem publicam et multis hominibus progenitis frequentari quam impiis periuriis adfici volumus, cum satis esse inhumanum videtur per leges, quæ periuria puniunt, viam periuriis aperiri․
subscriptio D․ X k․ Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
