Codex Iustinianus 6.38.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.38.5pr. Suggestioni Illyricianæ advocationis respondentes decernimus familiæ nomen talem habere vigorem: parentes et liberos omnesque propinquos et substantiam, libertos etiam et patronos nec non servos per hanc appellationem significari․
C.6.38.5.1 Et si quis per suum elogium fideicommissum familiæ suæ reliquerit, nulla speciali adiectione super quibusdam certis personis facta, non solum propinquos, sed etiam his deficientibus generum et nurum․ et hos enim nobis humanum esse videtur ad fideicommissum vocari, ita videlicet, si matrimonium morte filii vel filiæ fuerit dissolutum. nullo etenim modo possint gener vel nurus filiis viventibus ad tale fideicommissum vocari, cum hi procul dubio eos antecedant: et hoc videlicet gradatim fieri, ut post eos liberti veniant.
C.6.38.5.2 Hoc eodem valente, et si quis rem immobilem cuidam legaverit vel fideicommiserit eamque alienari prohibuerit adiciens, ut, si hoc fideicommissarius præterierit, familiæ suæ res adquiratur.
C.6.38.5.3 In aliis autem casibus nomen familiæ pro substantia oportet intellegi, quia et servi et aliæ res in patrimonio uniuscuiusque esse putantur.
subscriptio D․ XV k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ anno secundo[a․ 532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
