Codex Iustinianus 6.38.2
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Rufino
C.6.38.2pr. Fundo 'sicut instructus est' legato sive per fideicommissum relicto vilicum hominesque et omnia, quæ vel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, vel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quæ tam fructuum colligendorum quam servandorum.
C.6.38.2.1 Item pecora stercorandi vel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur vel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est.
subscriptio D․ non․ Oct․ Sirmi AA․ conss.[a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
