Codex Iustinianus 6.38.1
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Antipatræ
C.6.38.1pr. Prædiis instructis legatis, quamvis ex fructibus oleum et vinum in eodem fundo habuerit, tamen si id venale fuit, item ea, quæ ad tempus propter incursionem latronum tutelæ causa in prædium translata sunt, legato non cedere iuris auctoribus placuit.
C.6.38.1.1 Vinum vero, quod in apothecis fuit, si ideo illic habuit, ut, cum in prædium venisset mater familias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes.
subscriptio PP․ VI id․ Aug․ Antonino A․ IIII et Balbino conss.[a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
