Codex Iustinianus 6.36.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Mocimo et aliis
C.6.36.1pr. Rupto quidem testamento postumi agnatione codicillos quoque ad testamentum pertinentes non valere in dubium non venit.
C.6.36.1.1 Sed cum post ruptum testamentum patrem pupillorum vestrorum litteras emisisse proponatis, quibus præcedens iudicium confirmavit, prætor nihil contra ius fecit, si novissimam eius voluntatem secutus relictum testamento rei publicæ fideicommissum ut ex codicillis relictum præstandum esse pronuntiavit.
subscriptio PP․ III k․ Iul․ Maximo et Paterno conss.[a․ 233]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
