Codex Iustinianus 6.35.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Antiochiano
C.6.35.3 Si ea quæstio infertur filiis eius, quam consobrinam tuam dicis, quod tabulæ testamenti patris eorum, qui a familia interfectus dicebatur, priusquam quæstio de servis haberetur, apertæ et recitatæ sunt, propter amplissimi ordinis consultum hereditas a fisco vindicatur et ideo agi causa apud procuratorem meum debet, quia non eo tempore pupilli fuerunt.
subscriptio PP․ II non․ April․ Alexandro A․ cons.[a․ 222]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
