Codex Iustinianus 6.35.2
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Vero
C.6.35.2pr. Polla quidem liberam habuit administrandi patrimonii sui potestatem nec idcirco, quod pupillus illi heres extitit, ea quæ ab ipsa finita sunt revocari in disceptationem oportet.
C.6.35.2.1 Sed si pupilli nomine falsum dicere vis testamentum, de quo per Pollam transactum est, potes experiri, dum memineris, si in causa non obtinueris, et portionem, quam ex eo testamento pupillus habet, te ei salvam facturum, quam adimi pupillo necesse erit secundum iuris formam, et de calumnia tua præsidem deliberaturum, quamvis pupilli nomine agere videaris, cum retractas ea quæ finita sunt per coheredem.
subscriptio PP․ VII k․ Mai․ Antonino A․ III et Geta III conss.[a․ 208]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
