Codex Iustinianus 6.35.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Celeri
C.6.35.1pr. Heredes, quos necem testatoris inultam omisisse constitit, fructus integros cogantur reddere․ neque enim bonæ fidei possessores ante controversiam illatam videntur fuisse, qui debitum officium pietatis scientes omiserint.
C.6.35.1.1 Ex hereditate autem rerum distractarum vel a debitoribus acceptæ pecuniæ post motam litem bonorum usuras inferant.
C.6.35.1.2 Quod in fructibus quoque locum habere, quos in prædiis hereditariis inventos aut exinde perceptos vendiderint, procul dubio est.
C.6.35.1.3 Usuras autem semisses dependere satis est.
subscriptio D․ XV k․ April․ Cilone et Libone conss.[a․ 204]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
