Codex Iustinianus 6.30.3
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Florentino militi
C.6.30.3pr. Si fratris tui filius mortis tempore in patris sui fuit potestate, sive ex asse heres institutus est, etiam clausis tabulis heres potuit existere, sive ex parte, nihilo minus statim suus heres ei extitit nec eapropter, quod intra paucos dies mortis patris sui concessit in fatum, tu ad eiusdem fratris tui potes accedere successionem.
C.6.30.3.1 Quod si, cum sui iuris esset, ante aditam hereditatem decessit tuque fratri tuo legitimus heres extitisti seu intra tempora edicto præfinita bonorum possessionem agnovisti: quæ facultatum sunt vel quæ ab alio iniuria detinentur, præsidis diligentia tibi restituentur.
subscriptio PP․ XV k․ Sept․ Gordiano A․ II et Pompeiano conss.[a․ 241]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
