Codex Iustinianus 6.30.18
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ ad senatum
C.6.30.18pr. Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutæ hereditas sit derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit vel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est adire eius nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere.
C.6.30.18.1 Sed si hoc parens neglexerit et in memorata ætate infans decesserit, tunc parentem quidem superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem devoluta iure patrio quasi iam infanti quæsita capere.
C.6.30.18.2 Parente vero non subsistente, si quidem post eius obitum tutor infanti sit vel datus fuerit, posse eum etiam adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem sive vivo parente sive post mortem eius ad eum devolutam vel bonorum possessionem petere et eo modo eidem infanti hereditatem quærere․
C.6.30.18.3 Sin vero vel non sit tutor vel, cum sit, ea facere neglexerit, tunc eodem infante in ea ætate defuncto omnes hereditates ad eum devolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum delatæ, et eo modo ad illas personas perveniant, quæ vocabantur, si minime hereditas infanti fuisset delata․ ea vero, quæ de infante in potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et si quacumque causa sui iuris idem infans inveniatur.
C.6.30.18.4 Sin autem septem annos ætatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari ætate fati munus impleverit, ea obtinere præcipimus, quæ veteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post impletos septem annos suæ ætatis ipse adire hereditatem vel possessionem bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, vel cum tutoris auctoritate, si sui iuris sit, poterit vel, si non habeat tutorem, adire prætorem et eius decreto hoc ius consequi.
subscriptio D․ VIII id․ Nov․ Ravennæ Theodosio XII et Valentiniano II AA․ conss.[a․ 426]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
