Codex Iustinianus 6.3.10
inscriptio Imp․ Alexander A․ Herculiano
C.6.3.10 Titius si, cum testamentum faceret, servo suo libertatem cum condicione hac dedit: 'Gaium servum meum a die mortis 'meæ annis tribus peractis manumitti volo, ita ut 'præstet heredibus meis, sicut me vivo præstabat', et cum idem servus testatori diurnum quiddam præstabat et post mortem eius usque ad diem præstandæ libertatis etiam heredibus præstiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem præstationem compelli non possit.
subscriptio D․ VII id․ Aug․ Fusco et Dextro conss.[a․ 225]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
