Codex Iustinianus 6.3.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Romano
C.6.3.1 Si tempore manumissionis operæ tibi impositæ sunt, scis te eas præstare debere․ solet autem inter patronos et libertos convenire, ut pro operis aliquid præstetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operæ non erant impositæ, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris.
subscriptio PP․ III k․ Ian․ Cilone et Libone conss.[a․ 204]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
