Codex Iustinianus 6.27.5
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.27.5pr. Quidam, cum testamentum conderet, duobus heredibus scriptis unum quidem ex parte instituit, servum autem suum, cuius et nomen addidit, ex reliqua parte sine libertate scripsit heredem et postea eundem servum alii legavit, vel post institutionem heredis servum per legatum alii adsignavit et tunc heredem eum sine libertate instituit: et dubitabatur, si huiusmodi legatum vel institutio aliquas vires potest habere et cui adquiritur legatum vel institutio.
C.6.27.5.1 Dubitationis autem materia erat, quod adhuc servum suum constitutum heredem sine libertate scripserat, et tanta inter veteres exorta est contentio, ut vix possibile sit videri eandem decidere․
C.6.27.5.1A Sed antiquitatem quidem hæc altercantem relinquendum est․ nobis autem alius modus huiusmodi decisionis inventus est, quia semper vestigia voluntatis sequimur testatorum․
C.6.27.5.1B Cum igitur invenimus a nostro iure hoc esse inductum, ut, si quis servum suum tutorem filiis suis reliquerit sine libertate, ex ipsa tutelæ datione præsumatur etiam libertatem ei favore pupillorum imposuisse, quare non hoc et in hereditate et humanius et favore libertatis inducimus, ut, si quis servum suum scripserit heredem sine libertate, omnimodo civis Romanus efficiatur?
C.6.27.5.1C Quo inducto neque adquisitio neque tam effusus veterum atque inextricabilis tractatus locum habeat․ neque enim ferendum est supponere quosdam ita esse supinos, ut eundem servum et heredem instituant sine libertate et item alii perlegatum eundem servum adsignent․
C.6.27.5.1D Sed cum veteres et aliam proposuerunt ambiguitatem dicentes, si quis servum suum in testamento quidem heredem ex parte sine libertate scripsisset, in codicillis autem libertatem ei reliquisset, si possit institutio valere et ille tam heres quam liber fieri, ne videatur per codicillos hereditas confirmari, in quibus hereditas dari secundum veterem regulam non potest: nos in tali dispositione, licet in codicillis fuerit scripta, et libertatem et hereditatem simul servis per nostram liberalitatem et benignam interpretationem indulgemus, ut gratulentur, cum non servi remaneant, sed et liberti et heredes efficiantur, cum tanta in eos nostri numinis benivolentia effusa est, ut, etsi libertas eis neque testamento neque codicillis data est, tamen hereditate servis relicta quasi iniunctam et libertatem esse videri․
C.6.27.5.2 Illo videlicet observando, ut, si legatum vel fideicommissum eis sine libertate relinquatur, maneant in servitute․
C.6.27.5.2A Non tamen ita impii heredes existant, ut liberalitatem testatoris servilis laboris debita remuneratione defraudare conentur et non derelictum, licet adhuc servis constitutis, donent․
C.6.27.5.3 Quæ iuris nostri definitio etiam ad aliam speciem dubitatam benigne extendatur․ si quis etenim in principali testamento servum suum cuidam legaverit, in pupillari autem substitutione eundem servum filio suo sine libertate substituerit, quærebatur, sive utilis esset talis substitutio et per servum legatum substitutio post mortem pupilli legatario adquiritur, sive inutilis est huiusmodi substitutio, quia sine libertate in servum proprium facta est․ D
C.6.27.5.3A Melius itaque nobis videtur legatario eum non statim adquiri sancire, sed expectandum esse substitutionis eventum․ et si quidem pupillo mortuo locus fuerit substitutioni, et liber et heres efficiatur: sin autem substitutio minime locum habuerit, forsitan pupillo iam in pubertatem perveniente, tunc ad legatarii dominium transeat․
C.6.27.5.3B Quemadmodum enim veteres, si cum libertate substitutio fuisset, hoc inducebant quatenus in suspenso fiat libertas et statuliber intellegatur, ita et ex nostra interpretatione et sine adiectione libertatis in substitutione et liber et heres pupillo existat․
subscriptio D․ II k․ Mai․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a.531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
