Codex Iustinianus 6.26.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.6.26.11pr. Si quis duobus heredibus institutis filio suo impuberi eos una cum alio tertio substituit et verba testamenti ita composuerit: 'quisquis mihi heres erit, et Titius filio meo heres 'esto', secundum quod apud Ulpianum invenimus, mortuo impubere filio quærebatur, quomodo ad substitutionem vocentur tres substituti: utrumne duo priores, qui et patri heredes fuerant scripti, in dimidiam vocantur et Titius in reliquam dimidiam, an tres substituti unusquisque ex triente ad substitutionem vocantur? alia applicata dubitatione, si quis ita heredem scripserit: 'Titius una cum filiis suis et Sempronius heredes mihi sunto'․ et in præsente etenim specie quærebatur secundum Ulpianum voluntas testantis: utrumne Titium una cum suis filiis in dimidiam vocat et Sempronium in aliam dimidiam, an omnes in virilem portionem?
C.6.26.11.1 Nobis autem in prima quidem specie videtur tres substitutos unumquemque in trientem vocari, in secunda autem specie, cum et natura pater et filius eadem persona pæne intelleguntur, dimidiam quidem partem Titio cum filiis, alteram autem partem Sempronio adsignari․
subscriptio D․ IIII k․ Aug․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a.531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
