Codex Iustinianus 6.26.2
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Phronimæ
C.6.26.2 Hereditatem quidem intestati filii delatam tibi dubitari non oportet. substitutio enim testamento patris facta ad pubertatis tempora porrigi non potest, quia ipso et aliis non eiusdem condicionis heredibus institutis et invicem substitutis propter eorum personam, quibus in unum casum dumtaxat substitui potest, etiam in filio idem debere servari et ratio suadet et divus Marcus pater constituit.
subscriptio PP․ VI k․ Aug․ Cilone et Libone conss.[a․ 204]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
