Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.25.ult

DE INSTITUTIONIBUS VEL SUBSTITUTIONIBUS SEU RESTITUTINIBUS SUB CONDICIONE FACTIS

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.6.25.10pr. Cum quida prægnantem habens coniugem scripsit heredem ipsam quidem uxorem suam ex parte, ventrem vero ex alia parte, et adiecit, si non postumus natus fuerit, alium sibi esse heredem, postumus autem natus impubes decessit, dubitabatur, quid iuris sit, tam Ulpiano quam Papiniano viris disertissimis voluntatis esse quæstionem scribentibus, cum opinabatur Papinianus ideo testatorem voluisse postumo nato et impubere defuncto matrem magis ad eius venire successionem quam substitutum․ si enim et suæ substantiæ partem uxori dereliquit, multo magis et luctuosam hereditatem ad matrem venire curavit.

C.6.25.10.1 Nos itaque in hac specie Papiniani dubitationem resecantes substitutionem quidem in huiusmodi casu, ubi postumus natus adhuc impubes viva matre decesserit, respuendam esse censemus․ tunc autem tantummodo substitutionem admittimus, cum postumus minime editus fuerit vel post eius partum mater prior decesserit.

subscriptio D․ III k․ Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a.531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑