Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.25.8

DE INSTITUTIONIBUS VEL SUBSTITUTIONIBUS SEU RESTITUTINIBUS SUB CONDICIONE FACTIS

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.6.25.8pr. Si quis heredem scripserit sub tali condicione: 'si ille consul fuerit 'factus' vel 'prætor', vel ita filiam suam heredem instituerit: 'si nupta erit', vivo autem testatore vel ille consul processerit vel prætor fuerit factus vel filia eius nupta fuerit et adhuc vivo testatore consulatum quidem vel præturam illi deposuerint, filia autem eius diverterit, omni dubitatione veterum explosa sancimus, quandocumque impleta fuerit condicio, sive vivo eo sive mortis tempore sive post mortem, condicionem videri esse completam.

C.6.25.8.1 Quod et in legatis et in fideicommissis et in libertatibus obtinendum esse censemus, ne, dum nimia utimur circa huiusmodi sensus subtilitate, iudicia testantium defraudentur․

subscriptio D․ VIIII k․ Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a.531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑