Codex Iustinianus 6.25.7
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ ad senatum
C.6.25.7pr. Generaliter sancimus, si quis ita verba sua composuerit, ut edicat: 'si filius vel filia intestatus vel intestata' vel etiam 'sine liberis' aut 'sine nuptiis decesserit', et ipse vel ipsa vel liberos sustulerit vel nuptias contraxerit sive testamentum fecerit, firmiter res possideri et non esse locum substitutioni vel restitutioni: si enim nihil ex his fuerit subsecutum, tunc valere condicionem et res secundum verba testamenti restitui, ut incertus successionis morientis exitus videatur certo substitutionis vel restitutionis fine concludi․ cui enim ferendus est intellectus, si forsitan testamentum quidem non fecerit, posteritatem autem habuerit, propter huiusmodi verborum angustias liberos eius omni pæne fructu paterno defraudari? viam itaque impiam obstruentes, ut ne quis et alius deviaverit, huiusmodi facimus sanctionem et hanc legem in perpetuum valituram inducimus tam patribus quam liberis gratam: quo exemplo etiam aliis personis, licet extraneæ sunt, de quibus huiusmodi aliquod scriptum fuerit, medemur.
C.6.25.7.1 Cm autem invenimus excelsi ingenii Papinianum in huiusmodi casu, in quo pater filio suo substituit nulla liberorum ex his procreandorum adiectione habita, ex optimo intellectu disposuisse evanescere substitutionem, si is qui substitutione prægravatus est pater efficiatur et liberos sustulerit, intellegentem non esse verisimile patrem, si de nepotibus cogitaverit, talem fecisse substitutionem: humanitatis intuitu hoc et latius et pinguius interpretandum esse credidimus.
C.6.25.7.2 Et si quis naturales habuerit filios et partem eis reliquerit vel dederit usque ad modum, quem nos statuimus, et substitutioni eos subiugaverit nulla liberorum eorum mentione facta, et hic intellegi evanescere substitutionem, liberis eam excludentibus et intellectu optimo his qui ad substitutionem vocantur obsistente et non concedente ad eos eam partem venire, sed ad filios vel filias, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes morientis transmittente, et non aliter substitutione locum accipiente, nisi ipsi liberi sine iusta subole decesserint: ut, quod inter iustos liberos sanctum est, hoc et in naturales filios extendatur.
C.6.25.7.3 Quæ omnia et in legatis vel fideicommissis specialibus locum habere sancimus.
subscriptio D․ XI k․ Aug․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
