Codex Iustinianus 6.24.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Vitali militi
C.6.24.3pr. Cum proponas Alexandrum equitem testamento primo loco Iulianum ut libertum suum heredem instituisse eique substituisse his verbis: 'quod si ex aliqua causa 'primus hereditatem meam adire noluerit vel non 'potuerit, tunc in locum secundum heredem substituo Vitalem', post mortem autem testatoris Iulianum servum communem fuisse defuncti militis et Zoili fratris eius apparuerit, an tu ex substitutione admittereris, voluntatis est quæstio.
C.6.24.3.1 Nam si credens eum proprium et suum libertum heredem instituit nec per eum ad alium quemquam hereditatem pertinere voluit, extitit condicio substitutionis tibique delata hereditas est.
C.6.24.3.2 Quod si verba substitutionis subscriptæ ad ius rettulit, ut, si nec per semet ipsum alium fecisset heredem (potuit enim quamvis iubente domino nolle adire), ita demum substitutus vocaretur, si tamen paruit domino et adiit, substitutioni locus non est.
subscriptio PP․ VI k․ Mai․ Maximo II et Æliano conss.[a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
