Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 6.23.28

DE TESTAMENTIS: QUEMADMODUM TESTAMENTA ORDINANTUR

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.

C.6.23.28pr. Cum antiquitas testamenta fieri voluit nullo actu interveniente et huiusmodi verborum compositio non rite interpretata pæne in perniciem et testantium et testamentorum procederet, sancimus in tempore, quo testamentum conditur vel codicillus nascitur vel ultima quædam dispositio secundum pristinam celebratus observationem (nihil enim ex ea penitus immutandum esse censemus), ea quidem, quæ minime necessaria sunt, nullo procedere modo, quippe causa subtilissima proposita ea quæ superflua sunt minime debent intercedere.

C.6.23.28.1 Si quid autem necessarium advenerit et in ipsum corpus laborantis respiciens contigerit, id est vel victus necessarii vel potionis oblatio vel medicaminis datio vel impositio, quibus relictis ipsa sanitas testatoris periclitatur, vel si quis necessarius naturæ usus ad depositionem superflui ponderis immineat vel testatori vel testibus, non esse ex hac causa testamentum subvertendum, licet morbus comitialis, quod et factum esse comperimus, uni ex testibus contigerit, sed eo quod urguet et imminet repleto vel deposito iterum solita per testamenti factionem adimpleri․

C.6.23.28.2 Et si quidem a testatore aliquid fiat testibus paulisper separatis, cum coram his facere aliquid naturale testator erubescat, iterum introductis testibus consequentiam factionis testamenti procedere.

C.6.23.28.3 Si tamen in quendam vel quosdam testium aliquid tale contingat, si quidem ex brevi temporis intervallo necessitas potest transire, iterum eorundem testium reversum expectari et sollemnia peragi.

C.6.23.28.4 Sin autem longiore spatio refectio fortuiti casus indigeat, et maxime si salus testatoris periclitantis immineat, tunc illo vel illis testibus, circa quos aliquid tale eveniet, separatis alios subrogari et ab eo vel ab eis tam testatorem quam alios testes sciscitari, si ea, quæ eorum præsentiam antecedunt, omnia coram eis processissent.

C.6.23.28.5 Et si hoc fuerit undique manifestum, tunc eos vel eum una cum aliis testibus ea quæ oportet facere, etsi in medio subscriptiones testium iam fuerant subsecutæ․ sic etenim et naturæ medemur et mortuorum elogia in suo statu facimus permanere.

C.6.23.28.6 Cum autem constitutione, quæ de testamentis ordinandis processit, cavetur, quatenus septem testium præsentia in testamentis requiratur et subscriptio a testatore fiat vel alio pro eo, et constitutio sic edixit: 'octavo subscriptore adhibito', et quidam testamentum suum omne manu propria conscripsit et post eius litteras testes adhibiti suas subscriptiones supposuerunt aliaque omnia sollemniter in testamento peracta sunt et testamentum ex hoc, de quo dubitatur, irritum factum est, eandem constitutionem corrigentes sancimus, si quis sua manu totum testamentum vel codicillum conscripserit et hoc specialiter in scriptura reposuerit, quod sua manu hoc confecit, sufficiat ei totius testamenti scriptura et non alia subscriptio requiratur neque ab eo neque pro eo ab alio , sed sequantur huiusmodi scripturam et litteræ testium et omnis quæ expectatur observatio, et sit testamentum validum, et codicillus, si quinque testium litteræ testatoris scripturæ coadunentur, in sua firmitate remaneat, et nemo callidus machinator huiusmodi iniquitatis in posterum inveniatur.

subscriptio D․ VI k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑