Codex Iustinianus 6.23.23
inscriptio Imp․ Iustinus A․ Archelao pp.
C.6.23.23 Consulta divalia, quibus considerate prospectum est, ne voluntates ultimæ deficientium in hac regia urbe confectæ apud alium aperiri possint quam virum clarissimum pro tempore census magistrum, monumentis intervenientibus pro iuris ordine, neve in hereditate, cuius summa centum aureorum pretium non excedit, mercedis quicquam aut sumptuum censum administrantes aut censualis apparitio super intimandis isdem elogiis audeant adsequi, firma nunc quoque edicimus ac repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum, quos turpissimum intimationis genus inrepserat, præmonendos censemus, ne rem attingant, quæ nemini prorsus omnium secundum constitutionum præcepta quam census magistro competit․ absurdum est namque, si promiscuis actibus rerum turbentur officia et alii creditum alius subtrahat, ac præcipue clericis, quibus opprobrium est, si peritos se velint disceptationum esse forensium: poena etiam feriendis temeratoribus præsentis sanctionis quinquaginta librarum auri․ nec enim concedendum est, ut suprema vota deficientium eversionis quicquam ex incongrua insinuatione contrahant, dum res ab incongruis usurpatur audacter.
subscriptio D․ XIII k․ Dec․ Constantinopoli Iustino A․ II et Opilione conss.[a․ 524]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
