Codex Iustinianus 6.21.10
inscriptio Imp․ Philippus A․ et Philippus C․ Iustino militi
C.6.21.10pr. Si, cum vel in utero haberetur filia inscio patre milite, ab eo præterita sit, vel cum in rebus humanis eam non esse falso rumore prolato pater putavit, nullam eius testamento fecit mentionem, silentium huiusmodi exheredationis notam nequaquam infligit.
C.6.21.10.1 Is autem miles, qui testamento filiam appellavit eique legatum dedit, non instituendo eam heredem exheredavit.
subscriptio PP․ XII k․ Iun․ Præsente et Albino conss.[a․ 246]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
