Codex Iustinianus 6.20.8
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Callippo
C.6.20.8 Si soror tua in paternorum bonorum divisione te fefellit nec dotem, quam acceperat a patre vestro intestato diem functo, contulit, præses provinciæ examinatis partium adlegationibus cum bonis dotem confundi iubebit et, quod deducta ratione plus apud eam esse animadverterit, restitui tibi iubebit․ idem est et si arbitro dato divisio celebrata est.
subscriptio S․ VI id․ Iul․ ipsis AA․ conss.[a. 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
