Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.9.9

DE SECUNDIS NUPTIIS

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.

C.5.9.9pr. Quoniam præteritæ leges omnia, quæ liberis ex priore matrimonio procreatis mulier quidem secundo marito, vir autem uxori secundæ dotis vel ante nuptias donationis nomine vel alio quocumque modo dederit vel reliquerit ampliora his, quæ uni filio vel filiæ ex anteriore matrimonio progenitis danda vel relinquenda sunt, revocata ad solos filios ex priore matrimonio natos pervenire constituerunt nullaque in hac parte filiorum ex secundo matrimonio natorum mentio facta est, hoc quoque corrigentes omnia quæ memorato modo revocantur non solum ad filios prioris matrimonii, sed etiam ad eos qui ex secundis nuptiis nati fuerint pertinere et in capita inter omnes dividenda sancimus.

C.5.9.9.1 Ad hæc lucra, quæ marito vel uxori ex dote vel ante nuptias donatione occasione repudii accedunt, indistincte post secundas eorum nuptias liberis ex priore coniugio procreatis ad similitudinem matrimonii morte dissoluti servari nec de cetero repudii causam requiri vel aliam in ea re exquisitionem fieri.

subscriptio D․ id․ April․ Constantinopoli Decio vc․ cons.[a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑