Codex Iustinianus 5.9.2
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
C.5.9.2 Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinavit innubere (parvum enim temporis post decem menses servandum adicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus), probrosis inusta notis honestioris nobilisque personæ et decore et iure privetur atque omnia, quæ de prioris mariti bonis vel iure sponsalium vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat.
subscriptio D․ III k․ Iun․ Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss.[a․ 381]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
