Codex Iustinianus 5.9.1
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
C.5.9.1pr. Si qua mulier nequaquam luctus religionem priori viro nuptiarum festinatione præstiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis․ PP. XV k․ Ian․ Gratiano Vet Theodosio AA․ conss. [a․ 380]
C.5.9.1.1 Præterea secundo viro ultra tertiam partem bonorum in dotem ne det neque ei testamento plus quam tertiam partem relinquat.
C.5.9.1.2 Omnium præterea hereditatum legatorum fideicommissorum suprema voluntate relictorum, mortis causa donationum sit expers․ hæc namque ab heredibus vel coheredibus aut ab intestato succedentibus vindicari iubemus, ne in his, quibus correctionem morum induximus, fisci videamur habere rationem.
C.5.9.1.3 His etiam amittendis, quæ prior maritus ei suprema reliquerit voluntate, quamquam hæc, quæ mulieri a priore viro relinquuntur et per immaturum matrimonium vacuata esse coeperunt, primo a decem personis edicto prætoris enumeratis, id est adscendentibus et descendentibus et ex latere usque ad secundum gradum, scilicet gradibus servatis, deinde præsumi a fisco iubemus.
C.5.9.1.4 Eandem quoque mulierem infamem redditam hereditates ab intestato, vel legitimas vel honorarias, non ultra tertium gradum sinimus vindicare.
subscriptio PP․ XV k․ Ian․ Gratiano V et Theodosio AA․ conss.[a․ 380]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
