Codex Iustinianus 5.8.1
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Theodoro pp.
C.5.8.1pr. Quidam vetusti iuris ordine prætermisso obreptione precum nuptias, quas se intellegunt non mereri, de nobis existimant postulandas, sæpe habere puellæ consensum confingentes․ quapropter tale sponsalium genus præsentis legis definitione prohibemus.
C.5.8.1.1 Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se ex hac coniunctione susceptos iustos non habiturum nec umquam postulatæ indulgentiæ adnotationisve indulto efficacem se veniæ effectum meruisse: exceptis his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi præcepto legum cum statuta poena deposcunt.
subscriptio D․ k․ Febr․ Ravennæ Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.[a․ 409]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
