Codex Iustinianus 5.71.5
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ Sereno
C.5.71.5 Etsi præses decreverit alienandum vel obligandum pupilli suburbanum vel rusticum prædium, tamen actionem pupillo, si falsis adlegationibus circumventam religionem eius probare possit, senatus reservavit: quam exercere tu quoque non vetaris.
subscriptio PP․ III k․ Mai․ Sæculare II et Donato conss.[a․ 260]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
