Codex Iustinianus 5.71.16
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Eutychiæ
C.5.71.16pr. Si prædium rusticum vel suburbanum, quod ab urbanis non loco, sed qualitate secernitur, in pupillari ætate constituta tutore auctore vel adulta sine decreto præsidis provinciæ in qua situm est venumdedisti, secundum sententiam senatus consulti dominium eius sive ius a te discedere non potuit, sed vindicationem eius et fructuum, vel his non existentibus condictionem competere constitit.
C.5.71.16.1 Emptor autem si probare potuerit ex ceteris facultatibus oboedire te muneribus sive honoribus non potuisse, ad utilitates præterea tuas cessisse pecuniam, quam pretii nomine sumpseras, doli exceptionis auxilio pretium cum usuris, quas præstatura esses, et sumptus meliorati prædii servare tantummodo potest.
subscriptio S․ VI id․ April․ Anchialo CC․ conss.[a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
