Codex Iustinianus 5.70.7
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.70.7pr. Cum furiosus, quem morbus detinet perpetuus, in sacris parentis sui constitutus est, indubitate curatorem habere non potest, quia sufficit ei ad gubernationem rerum, quæ ex castrensi peculio vel aliter ad eum pervenerint et vel ante furorem adquisitæ sunt vel in furore obveniunt, vel in his, quorum proprietas ei tantummodo competit, paterna verecundia.
C.5.70.7.1 Quis enim talis adfectus extraneus inveniatur, ut vincat paternum? vel cui alii credendum est res liberorum gubernandas parentibus derelictis?
C.5.70.7.1A Licet Tertullianus iuris antiqui interpres libro singulari, quem de castrensi peculio condidit, tali tractatu proposito videatur obscure eandem attingere sententiam, tamen nos hoc apertissime introduximus.
C.5.70.7.1B Sin autem parentes ab hac luce decedere contigerit, nostra constitutio, quam promulgavimus de his quæ in testamento furioso relinquenda sunt vel substitutione eorum, in suo robore maneat.
C.5.70.7.2 Sin autem perpetuus furiosus sui iuris sit, tunc in paterna quidem hereditate, quæ quasi debita ad posteritatem suam devolvitur, nulla est iuris veterum dubitatio, cum ilico apparet et suus heres suis extat parentibus.
C.5.70.7.3 Sin autem ex alia quacumque causa hereditas ad eum vel successio perveniat, tunc magna et inextricabilis vetustissimo iuri dubitatio exorta est, sive adire hereditatem vel bonorum possessionem petere furiosus possit, sive non, et si curator eius ad bonorum possessionem petendam admitti debeat․ et iuris auctores ex utroque latere magnum habuere certamen.
C.5.70.7.3A Nos itaque utramque aciem auctorum certo foedere compescentes sancimus furiosum quidem nullo modo posse vel hereditatem adire vel bonorum possessionem agnoscere: curatori autem eius licentiam damus, immo magis necessitatem imponimus, si utilem esse successionem existimaverit, eam bonorum possessionem agnoscere, quæ antea ex decreto dabatur, et ad similitudinem bonorum possessionis habere, cum petitio bonorum possessionis Constantiniana lege sublata est et ab ea introducta observatio pro antiqua sufficit petitione.
C.5.70.7.4 Sed cum antiquitas in curatore furiosi multas ambages constituit, quemadmodum ab eo cautio vel satisdatio detur, vel pro quibus rebus vel quibus personis, et si omnis curator talem præstabat cautelam, necessarium nobis visum est, ut humano generi consulentes omnem quidem obscuritatem et inextricabilem circuitum tollamus, compendioso autem et dilucido remedio totum complectamur․ et prius de creatione curatoris, qui furiosis utriusque sexus datur, sancientes tunc et aliis certum finem imponimus.
C.5.70.7.5 Et si quidem parens curatorem furioso vel furiosæ in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit (ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in hac florentissima civitate apud urbicariam præfecturam deducatur, in provincia autem apud præsidem eius, præsente ei tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, et actis intervenientibus tactis sacrosanctis scripturis edicat omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere neque prætermittere ea, quæ utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quæ inutilia existimaverit.
C.5.70.7.5A Et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium ad similitudinem tutorum et adulti curatorum.
C.5.70.7.6 Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote agnatum vocaverit, vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc secundum præfatam divisionem in hac quidem florentissima civitate apud gloriosissimam urbicariam præfecturam creatio procedat: sed si quidem nobilis sit furiosi persona, etiam florentissimo senatu convocando, ut ex inquisitione curator optimæ atque integræ opinionis nominetur․ sin vero non talis persona sit, etiam solo viro gloriosissimo præfecto urbis præsidente hoc procedat․
C.5.70.7.6A Et si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominationem eius procedere: sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur.
C.5.70.7.6B Creatione quidem omnimodo sacris scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque vel substantiæ vel dignitatis est, præfatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis præstante et inventarium publice conscribente, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari.
C.5.70.7.6C In provinciis vero his omnibus observandis, ut apud præsidem cuiuscumque provinciæ et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates memorata creatio procedat, eadem observatione et pro iureiurando et pro inventario et satisdatione et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda.
C.5.70.7.7 Tali itaque ordinatione in curatore furiosi disposita, si quid postea ad furiosum pervenerit sive ex hereditate vel successione vel legato vel fideicommisso vel alio quocumque modo, hoc furioso accedat et hoc cum alia eius substantia manibus curatoris tradatur, inventario etiam super his rebus scilicet faciendo: et sub eius cura constituatur, quatenus, si quidem resipuerit furiosus et adquisitionem admiserit, ipsi restituatur.
C.5.70.7.8 Sin autem in furore diem suum obierit vel in suam sanitatem perveniens eam repudiaverit, si quidem successio est, ad eos referatur, volentes tamen, id est vel substitutum vel ab intestato heredes vel ad nostrum ærarium: eo scilicet observando, ut hi veniant ad successionem, qui mortis tempore furiosi propinquiores existant ei ad cuius bona vocabantur, si non in medio erat furiosus, omni satisdatione vel cautione, quam per inextricabilem circuitum veteris iuris auctores induxerunt, radicitus excisa:
C.5.70.7.9 Legatis autem procul dubio vel fideicommissis ceterisque adquisitionibus furioso adquirendis et substantiæ eius adgregandis: sin autem ipse resipuerit et noluerit ea admittere et aperte hæc respuerit vel heres eius hoc fecerit, a substantia eius ilico separandis, quasi nec fuerant ab initio ad eum devoluta, et legitimum tramitem ambulantibus, substantiam furiosi neque prægravantibus neque adiuvantibus.
C.5.70.7.10 Sin autem curator furiosi secundum nostram legem nominatus decesserit, sub eodem modo eademque observatione alius creabitur: quemadmodum et, si suspectus reperiatur, alter subrogatur․ quod etiam veteribus legibus placuit.
C.5.70.7.11 Hæc autem omnia, quæ de creationibus curatorum cum per novam definitionem introducta sunt, futuris casibus imponantur et neque antea facti curatores removeantur neque aliquid novum eis accedat, sed antiquo ordine statuti in antiquos quantum ad creationem permaneant terminos: cautione videlicet vel satisdatione, quæ antiquitus fuerat introducta, super postea venientibus ad furiosos successionibus minime præstanda.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc. conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
