Codex Iustinianus 5.70.2
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Anicio
C.5.70.2pr. Orationis divi Severi beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto præsidis pupillorum seu adulescentium distrahi vel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur.
C.5.70.2.1 Si igitur citra decretum præsidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, vinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen adversus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere․
subscriptio PP․ k․ Ian․ Pio et Pontiano conss. [a․ 238]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
